- VICTORIA
- I.VICTORIAPtol. urbs Mauritaniae Caesariensis mediterranea. Nunc Moascar, Sansoni, etiamnum satis ampla.II.VICTORIAurbs Alavae provinc. in Hispania Tarraconens. primaria ubi alias vicus Gasteys, ad radices montis S. Adriani, prope Biscaiam, 12. leuc. a Flaviobriga seu Bilbao in Merid. a Burgis in Caeciam satis culta. Vitoria incolis, Victoire Gallis. Condita A. C. 1180. teste Marianâ.III.VICTORIAurbs Scotiae, in damniis, Ptol. nunc Abernethea. Vide ibi.IV.VIcTORIADea, quam vetustas pennatam et aligeram pinxit, ut e caelo devolantem ad eos, quos suis ornare successibus vellet. Ausonius, Epigr. 1. v. 2.Tu quoque ab aethereo praepes Victoria lapsu.Prudentius, l. 2. contra symmach. v. 28.Marmoreo in templo rutilas Victoria pennasExplicat, et multis surgit formata talentis.Dicta a vinciendo, quod victi hostes vincirentur: unde Vicia prius vocata est. Α῎ζωνος fuit et Dea communis, sicut Marx et Bellona, Servius Maurus, ad v. 118. l. 12. Aen.In mediosque focos et Diis communibus arasGramineas.Primitus globo insidens, sine alis, depingebatur; quas dein pater Bubali et Athenidis addidit: quod alii ad Pergamenum Carystium, alii ad Aglaophontem pictorem referunt. Unde postea, ut ex parte iam dictum, virginis alatae habitu, vultu liberali et blandô, capite lauru coronatô, manu dexterâ protensâ ramulum lauri ostentante, repraesentari coepit, ut ex antiquis apud Goltzium numismatibus patet: Hinc Pennatos Deos Porphyrius enumerat, Musas, Strenas, Victoriam, Iridem, Amorem et Mercurium, vide Hadr. Turnebum, Advers. l. 27. c. 5. Hanc dPhurnutus Pallantis filiam, Lycaonis neptem fuisse, cum Minerva enutritam et in numerum Deorum ab ipsa relatam Victoriamque dictam docet. Culta est a Romanis, apud quos antiquissimum ei in Aventino templum fuit, ab Arcadibus conditum, ut Halicarnasseus refert. Aliud habuit in Palatino, ubi alias P. Valerii Poplicolae domus erat. Aediculam quoque Victoriae vitginis M. Porcius Cato Consul an. Urb. Cond. 555. bellô Hispaniensi vovit et bienniô post dedicavit, Liv. l. 35. c. 9. Etiam simulacrum eius aureum 320. pondo ab Hierone Siciliae Rege Romam missum et Capitolinis Iovis templo illatum est, Idem, l. 22. c. 37. Praeterea statuebatur in templis, in domibus privatis et xystis, in Circo, in Senatu, in castris: Templorum quoque fastigia Victoriae suffixô simulacrô solebant insigniri. Color autem simulacro purpureus fuisse videtur, unde Prudent. supra rutilas pennas dixit: vel candidus, Sil. l. 15. v. 99. niveis Victoria concolor alis. Sed et Graeca Dea fuit, unde Nonnus eam in nuptiis Cadmi saltantem introducit, Dionysiac. l. 5. v. 115. Principesque Byzantini eam in atriis suis habuerunt, Corippus, l. 3. num. 6. Ludos Victoriae instituit L. Corn Sulla, bellô civili, qui per 5. dies Octobri mense celebrari soliti sunt: Alios in memoriam victoriarum Caesaris, Augusti etc. institutos legas. Sed erudite hoc Numen explosit Prudentius, in Symmachum, l. 2. v. 35.Vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est,Et Deus omnipotens, non pexô crine virago,Nec nudô suspensa pede strophioque revincta,Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.Sic ergo apud ipsos Gentiles, ad Numen relata est. Unde Lycophron Cassandrâ, ubi de Hectore Troianorum Duce fortissimo, verba facit, inquit inter alia:Καλῶν ἐπ᾿ ἐυχαῖς πλεῖςτα Φύξιον Δία:Iovem Fugalem plurimâ incalans prece:Ad quae Ioh. Meursius, Apposite, annotat, Iovem praedicit invocandum Graecorum exercitui; quippe cui etiam post reportatam victoriam simulacra statuebant. Vide quae diximus supra de Feriis, Iove Statore, Spoliis opimis, Triumpho, Tropaeis etc. Pompeius Minervae delubro manubias ex victoriis reportatas dedicavit, teste Pliniô, l. 7. c. 26. in quo etiam fuit breviarium rerum ab illo gestarum. A. Gellius, l. 10. c. 1. Cum Pompeius aedem Victoriae (potius Minervae, in cuius delubro Victoriae quoque statuam consecravit) dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur. Cuius ritus imitatione, in Circensibus quoque qui vicerant, tumulis solebant honorari, quorum cippis inscriberetur Victoriarum numerus, una cum factionis, generis gentisque mentione, ut in marmoribus antiquis legimus, apud Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin.l. 5. c. 5. Apud Lycophronem praefatum, cum alii legant, παῤ Αὐσονῖτιν φυλαμὸν, Stephanus πυραμὸν habet; Meursius πυραμοῦν colligit, victoriamque interpretatur, per tropum. Solebant enim, inquit, Veteres Victoriae praemium hoc placentae genus dare. Artemidorus, l. 1. c. 74. Η῏νὁ πυραμοῦς παρὰ τοῖς παλαιοῖς ἐπινίκιος. Et quidem non omnis victoriae, (nam nimis late Artemidori verba patent) sed tantum in compotationibus, ubi certabant inter se insomniâ. Aristophanis Scholiastes Equit. Ε᾿ιώθασι δὲ εν τοῖς συμποσίοις ἁμιλλᾶςθαι περὶ ἀγρυπνίας, καὶ ὁ διαγρυπνήσας μέχρι την` ἕως, ἐλάμβανε τὸν πυραμοῦντα. Simili notione etiam apud Aristophanem, Equit. est,Η῎ν τ᾿ ἀναιδείᾳ παρέλθῃς, ἡμέτερος ὀ πυραμοῦς.Et in Thesmophoria celebrantibus:Τὸ πράγμα κομψὸν, καὶ σόφδῤ εν τοῦ σοῦ τρόπου,Τοῦ γὰρ τεχνάζειν ὑμέτερος ὀ πυραμοῦς.In numismatibus Romanorum frequens Victoria conspicitur; communi inprimis illo nummoorum genere, quod Victoriatos hinc dixêre. Et quidem alata Victoria passim, quo et Pegasus referendus. Vide infra, in voce Victoriatus. Cuiusmodi Victoria celebris imprimis erat, quam in Senatu fuisse memorat Lamprid. in Alexandro Seu. c. 14. h. e. in penetrali Curiae parte, uti discimus ex Herodiano, l. 5. c. 5. De simulacro Victoriae in Iulia Curia, vide Dionem, l. 51. et Casaubon. ad Octavium Suetonii, c. 35. At Victoriae ἀπτέρου, quam in volucrem novâ voce Amasaeus reddit, meminit Pausanias, eiusque fani, quod Athenis habuit, prope rupem, unde se Aegaeus, de Thesei filii reditu desperans, praecipitem dederat, cuiusque rudeta accurate describit Iac. Sponius, Itinerar. Part. 2. p. 138. etc. De Victoriarum simulacris, e gypso, cum palmis, Imperatorum nomina inscripta habentibus, et in Circum, uti et coeterorum Deorum simulachta, inferri ad spectacula solitis, vide Spartian. in Severo, c. 22. cum Notis Isaaci Casauboni. Lucernam Victoriatam Militis cuiusdam Romani in qua Victoria gradiens, alata, coronam dextrâ, sinistrâ palmam gestans, caelata est, erudite explicatam, vide apud Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 102. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.